- ATTILA
- ATTILAHungarorum Rex. Scytha natione, Ethnicus fide, primo Thraciam vastavit, et Oriente turbatô Theodosii Imperatoris copias tributum sibi pendere coegit. Dein, occisô fratre Bleddâ, ut eius imperium invaderet, transiit in Occidentem, flagellum Dei appellari gaudens. Pannoniâque et Germaniâ peragratâ, Galliam intravit cum exercitu 500000. militum, quasi Visigothos in Aquiraniam usque persecuturus. Mediomatricibus igitur, Trevire, Tungris, Atrebatibus, etc. captis, Aurelianum obsedit, quae urbs cum iam ad deditionem descensura asler, Aetius Romanorum Dux, iunctis cum Theodorico Visigothorum Rege copiis, illum subito aggreslus, obsidionem solvere coegit, pauloque post, in campis Catalaunicis, vel, ut Morerius vult, Secalaunicis, acie vicit, duceutis eius milibus prostratis. Hinc in Italiam transgressus, Aquileiam aliasque urbes expugnavit, iam iam Romae imminens, unde occursu Senatus ac Leonis Episcopi reversus, cum Aetius validis copiis instructus approperaret, pacem Valentiniano annuô tributô vendidit. Inde in Pannoniam reversus, ipsâ nuptiarum nocte, insignis sanguinis eftusione, cui subiectus erat, debilitatus, animam cruentam exhalavit, A. C. 453. Prosper, Cassiodorus, Isidorus, in Chron. Iornandes, de orig. Gothorum. Gregor. Turonens. l. 2. c. 7. P. Diaconus l. 5. Sidon. Apollinaris, ep. 15. l. 5. Vide etiam Atylas. Addo hîc saltem titulos, quos Epistolis et diplomatibus suis superbe praescripsit: Attila filius Bendecusi, nepos magni Nembroth, nutritus in Engaddi, Dei gratiâ Rex Hunnorum, Medorum, Gothorum, Dacorum, Metus Orbis, et flagellum Dei. Adiecit, Stellas prae se cadere, terr am tremere, se malleum esse universi orbis: apud Cl. Ottonem Not. in B. Rhenanum Ret. Germanic. l. 1. ubi et varios alios hanc in rem Auctores laudat
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.